Anitii Manlii Severini Boethi In omnibus philosophiae partibus inter Latinos & Graecos autores principis opera, quae extant, omnia, non solum liberalium disciplinarum, sed majorum facultatum studiosis etiam utilissima. Sine quibus Aristoteles in praecipuis locis intelligi non potest. Quare summi viri rectè censebant, verè studiosum non esse in cujus bibliotheca hic autor non erat. Porrò, infinitis locis non aliquot voces, sed longas periodos quae in prioribus aeditionibus desiderabantur, emendavimus, adjuti praesidio vetustissimorum manuscriptorum exemplarium, & auxilio doctissimorum virorum inter quos in omni literarum genere summus vir Henrichus Loritus Glareanus Arithmeticam & Musicam demonstrationibus & figuris auctiorem redditam suo pristino nitori restituit, cui exemplar aureum venerandaeque vetustatis fuit ex monasterio S. Georgii. Et Martianus Rota opus de tota differendi ratione, hoc est, Organum, dialecticae & rhetoricae studiosis necessarium, illustravit. Et hujus autoris vitam certis conjecturis, cum ex aliis, tum ex Boethi monumentis collectam, bona fide descripsit.