Ambrosii Calepini dictionarium, quanta maxima fide ac diligentia accurate emendatum, & tot recèns factis accessionibus ita locupletatum, ut jam thesaurum linguÆ LatinÆ quilibet polliceri sibi audeat. AjectÆ sunt Latinis dictionibus HebrÆÆ, GrÆcÆ, GallicÆ, ItalicÆ, GermanicÆ, HispanicÆ, atque AnglicÆ. Item notÆ, quibus longÆ, aut breves syllabÆ dignoscantur. PrÆter alia omnia, quÆ in hunc usque diem fuerunt addita, prÆcipùe à Joanne Passeratio, olim in principe academia Parisiensi eloquentiÆ professore Regio, accesserunt etiam insignes loquendi modi, lectiores etymologiÆ, antitheta, translationes, emendationes, adagia ex optimis quibusque authoribus decerpta. Deinde magna sylva nominum, tum appellativorum, tum propriorum, ut virorum, mulierum, sectarum, populorum, deorum, siderum, ventorum, urbium, marium, fluviorum, & reliquorum, ut sunt vici, promontoria, stagna, paludes, &c. ita ut omnibus aliis, quÆ hactenus prodiêre, incredibili & rerum & verborum numero sit locupletius, quod videndum notÆ consepientes exhibent. Pro operis coronide adjectum est supplementum ex glossis Isidori, adornatum à R. P. Joanne Ludovico de la Cerda, societatis Jesu. Editio novissima.